- GRAVARINGI seu GRAVATORES
- GRAVARINGI seu GRAVATORESquorum meminit Orderic. Vitalis l. 12. p. 876 Eodem tempore Amalricus Ebroicensis Comes --- Praepositos atque Gravaringos in terra sua nimium furere videbat. Insolitas enim exactiones imponebant, ac pro libitu sua iudicia pervertebant: erant Praefecti ac Magistri Militum, in urbe quavis. Warings enim milites sunt Anglis, potius vero ministri seu milites Comitum, qui eorum iussa exsequebantur, aut denique Exactores et Publicani, quomodo Grafiones dicuntur Sugerio de Administr. sua c. 23. Vide supra, in voce Grafio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.